monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 127, 46
Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi τὸ πρέπον , id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur - sciebat enim dictum ab apostolo: Docere autem mulieri non permitto - ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.